Erat autem Abraham senex, et dixit ad Eliezer, procuratorem domus suae: Pone manum tuam sub femore meo, et jura mihi per Deum coeli et terrae, quia non accipies filio meo Isaac uxorem de filiabus gentium, inter quas habito; sed ibis ad cognationem meam, et inde accipies ei uxorem. Si tamen ex illis aliqua noluerit sequi te, non teneberis juramento. Juravitque servus ponens manum sub femore ejus. Tradunt Hebraei quod in sanctificatione ejus, id est in circumcisione juraverit. Sed quod dicitur sub femore, dicimus eum jurasse in semine Abrahae, id est in Christo, quem ex se nasciturum sciebat. Unde dixit Jura mihi per Deum coeli et terrae. Quod autem sub femore manum poni voluit, innuit carnem Christi super omnes futuram. Tulit ergo Eliezer decem camelos, et abiit, ex omnibus bonis Domini sui portans secum, maxime, quae rara novit esse in terra ad quam ibat. Perrexitque Mesopotamiam ad Charbem, urbem Nachor. Multo quidem tempore et labore ut dicit Josephus, quia in hieme, in Mesopotamia est luti profunditas, in aestate aquae defectio, in saltibus latrones. Fecit autem camelos accumbere juxta puteum ante urbem, impotatos nolens introducere. Cum autem vespere egrederentur mulieres, ad hauriendam aquam, oravit Dominum, ut inter illas inveniretur uxor Domini sui, si aliqua gentis illius domino suo deberetur, et cognosceretur ita, ut aliis negantibus aquam, sibi poscenti ipsa praeberet. Et ecce Rebecca, Bathuelis filia, descenderat, et impleverat hydriam, et aliis quidem avertentibus se, peregrino aquam praebuit, et adjecit, quin et camelis tuis aquam hauriam, et haustam aquam infundens in canalibus potum dedit camelis. Ille autem tacitus intuens eam, utrum esset idonea domino suo, quaesivit ab ea cujus filia esset, et si ei esset locus in domo patris ad manendum. Accepto vero quod erat filia Bathuelis filii Nachor et Melchae, soror Laban, protulit inaures aureas et armillas, et dedit ei. Cucurritque puella in domum matris, nuntians, quae audierat, egressusque Laban, introduxit virum in hospitium, et destravit camelos, deditque paleas, et fenum, et lavit pedes hospitum, et apposuit eis panem. Noluit autem Eliezer comedere, donec loqueretur sermones pro quibus venerat. Cum ergo se dixisset servum Abrahae fratris eorum, et commendasset Abraham in multis, exposuit eis petitionem Abrahae, et juramentum quod ipse fecerat, et orationem suam a Domino ad puteum exauditam. Responderunt Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo, scilicet Abrahae, et oratio tua. Non possumus extra placitum ejus quidquam loqui tibi. Ecce Rebecca coram te est, tolle eam, et uxor sit domini tui. Sed notandum, quod Josephus dicit Bathuelem jam defunctum fuisse, et virginem in custodia matris et fratris esse, et de morte patris praedixisse puellam, quaerenti ad puteum, cujus filia esset. Etiam Moyses hucusque videtur velle, eam nec tunc habuisse patrem. Superius dixit: Cucurrit puella in domum matris. Forte nomine patris vocatur hic mater, quia mandatum patris de filia tradenda, quod ei reliquerat decedens, nunc exposuit. Potuit enim fieri, ut eam tradendam generi suo delegasset. Audiens hoc puer Abrahae adoravit Dominum, qui direxerat iter suum, et protulit vasa aurea, et argentea, et vestes dans Rebeccae, matri quoque ejus, et fratri ejus munera dedit. Surgens autem mane puer, petiit dimitti, praetendens moram, quam fecerat in via, et domini senectutem. Cumque rogassent, ut decem dies maneret apud eos, noluit. Et dixerunt: Vocemus ergo puellam, et quaeramus ejus voluntatem. Quae sciscitantibus si vellet ire ait: Vadam. Et hic primo legitur consensus mulieris requisitus, et exinde pro jure habitum est ut requiratur. Et dimiserunt eam.